- CASEUS
- CASEUSlac pressum, Virgilio, Ecl. 1. v. 82.------ ------ et pressi copia lactis:Illud enim emulctum in caseum cogitur, quod Graeci πήττεςθαι, Latini etiam figi dixerunt: Gallis Formacia seu Formagia, quoniam in forma inferciuntur et struuntur. Sic parietes formacios habet Plin. l 35. c. 14. qui in forma circumdatis utirnque lateribus inferciuntur verus, vam instruuntur. In Sacri, charits, dicitur 1. Sam. c. 17. v. 18. ob hoc ipsum, h. e. τμῆμα, segmentum seu τρυφαλὶς, Vulgato formella casei, quod ex hisce formellis seu fiscellis, Graece ταλάροις, exprimeretur. Ad cuiusmodi formas petinent haec Gregorii Naz, Carm. 4.Τοῖς μὲν ἐγὼν ἁπαλην` πλάςθην φρένα καὶ νεόπηκτοςΟἷα τορὸς, ταλάρου λαμβάνον αίψα τύπον..Per haec mens tenear mihi efficat est, et ut nuper coagulatusCaseus, fiscellae sumpsi protinus formam.Et Carum. 49.Ω῾ς τυρὸν πληκτοῖσιν ἐειδδμενον ταλάροισιν,,Ut caseum flexis similem fiscellis.Vide Hesych. in vocibus, ταῤῥὸι, ταῤῥὸς et ταρσῆται, Item saphoth, 2. Sam. c. 17. v. 29. a sapha, quod est colare vel percolare. Caseus enim non aliter fit, quam lac percolando, ut serum effluat. Unde Hiobus, c. 10. v. 10. Nonne sicut lac me percolâsti, et sicut caseum me coagulâsti? Et Tibullus, l. 2. El. 3. v. 19. de fiscella, in qua fit caseus,Tunc fiscella levi detexta est vimine iunci,Raraque per nexus est via facta fero.Tandem gebina, locô Iobi modo dictô: vocant autem coagulare gibben Talmudici, quae vox gibbosum etiam sonat Levit. c. 21. v. 20. Hinc Psalm. 68. v. 16. pro Hebr. mons gabnunim, Graeci habent ὄρος τετυρωμένον, Vulgata montem coagulatum, Psalterium vetus Montem incaseatum, Hilarius montes caseatos, etc. Fiunt vero Casei tam ex ovillo et caprino lacte, quam ex bubulo, sed ex hoc maiore copiâ, crassius enim est. Hinc pastores ex amphora caprini lactis caseos obolares undeviginiti, ex bubulo autem pari mesurâ triginta, facere consuevisse, tradit Philosophus, Histor. Animal. l. 3. c. 20. Qua de re vide plura apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33, Cum ficu recenti, salis olim vice comedi Caseum solitum, habet Plinius, l. 15. c. 19. Cum recenti fico salis vice caseô vesci nuper excogitatum. Ut scil. ficus recens (Graesis νέον καὶ χλωρὸν σῦκον) locô salis esset, cum caseo comesa. Sane aliquid salsi habere ficum, et salsum sucum facere, tradunt Veteres Medici apud Athenaeum. Sed et frustum eius defunctorum ori, praeter Charontis naulum impositum, apud Graecos, ut infra videbimus ubi de Offa Cerberi. De ritu Caseum ab ara rapiendi, Laconibus frequentato, aliquid infra voce Verbera. Qui optimi olim habiti, idem exponit Plin. l. 11. c. 42. Laus caseo Romae ---- e provinciis Nemausensi praecipua, Lesurae Gabalicique pagis (Dalechampius legit Ballici, vulgo les Baux, hodieque apud Avenionenses in magna aestimatione) sed brevis ac musteo tantum commendatio. Duobus Alpes generibus pabula sua approbant: Dalmatiae Docleatem mittunt, Centronicae Vatusicum (hodieque fromage de Basis) Numerosior Apennino. Cebanum hic e Liguria mittit, ovium maxime lactis (qui Ropels hodie incolis) Aesmatem ex Umbria: mistoque Hetruriae atque Liguriae confinio Lunensem magnitudine conspicuum: quippe et ad singula milia pondo premitur. Proximum autem urbi Vestinum, eumque e Caeditio laudatisimus. Et caprarum gregbis sua laus est, recenti maxime, eam augente gratiam fumô ---- Trans maria vero Bithynus fere in gloria est ----- Tradunt Zoroastrem in desertis caseo vixisse annos viginti, ita temperatô, ut vetustatem non sentiret. Ubi quod de sumo habet, confirmatur ex Collumella, qui Romae et in plerisque locis Italiae caseum eô et siccari et colorari soitum tradit. Et Martiali in Xeniis, l. 13. pigr. 32.Non quemcumque locum, nec fumun caseus omnem,Sed Verlabrensem qui bibit, ille sapit, etc.Porro e memoratis Caseorum generibus Alpinus, Antonino Pio in delitiis fuit. Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 12. Quum Alpinum caseum in cena edisset adidius, nocte reiectavit, atque aliâ die febri commotus est. Ubi Alpinus dicitur, qui ab Alpibus mittebatur, uti dictum. Membranae tamen apud Capitalinum Transalpinum scribunt, uti notat Casaubon. Not. ad l. Vide iterum supra. Hodie palmam ferunt, in Belgio Hollandici, et in his Tessellenses, in Suecia, Scamci; in Anglia Cestrenses; in Italia Parmenses: praeterquos Helvetici aestimantur, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terrar. Geograph. et Civ. c. 10. de Commerciis. A Caseo, qui τυρὸς Graecis, Κυριακν` τῆς τυροφάγους item Τυρινὴ, appellatur iis Dominica Quinquagesimae, ut infra videbimus, voce Dominica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.